- PELORUM seu PELORUS
- PELORUM seu PELORUSunum ex 3. Siciliae promontoriis, quod in Italiam vergens, Scyllae adversum est, Baudrando in ora Orientali ubi Borealis incipit, ex adverso Calabriae, a qua vix 6. mill. pass. in Occidentem, uti 10. a Messana in Boream in valle Nemorensi; ei imposita turris speculatrix seu Pelori dicta, 140. mill. pass. a Pachyno in Boream. Ita dictum a Peloro, Annibalis gubernatore; quem is in Syriam fugam parans (ut Pomp. Melae, l. 2. c. 7, placet) ibi interemit, se ab eo proditum ratus, eo quod procul intuenti continua videbantur esse litora, pelagusque minime pervium. Huic postea, innocentiâ eius cognitâ, statuam posuisse dicitur. Val. Max. l. 9. c. de Temeritate, ex. 4. Pelorum hunc ab Annibale interfectum arbitratur eô tempore, quô is a Petilia solvens in Africam reditum parabat, a suis revocatus, ut patriae periclitanti opem ferret adversus Scipionem, Quae sententia videtur multo verisimilior. Non enim video, quid ex Africa Syriam petenti in Siculo freto fuerit negotii; nisi quis hoc praetexat, vitempestatis eo fuisse appulsum: quamquam legimus etiam ante Pelorum dictum. Pelorus (inquit Bochart l. 1. Chanaan, c. 28.) articulô additô Graecis vulgo dicitur ὁ Πέλωρος Quod Poeni sic acceperunt, quasi diceretur hobel. haros, vel hobel horos, i. e. ad verbum Gubernator, sive Nauclerus Ducis. De eo Silius, l. 14. v. 79.Celsus arenos â tollit se mole Pelorus.Dicitur et Pelorias. Ovid. Fast. l. 4. v. 479.Iamque Peloriaden, Lilybaeaque; iamque PachynonLustrârat. ——— ———Ita Graeci. Polyb. l. 1. Τὸ δε ἐις τὰς ἄρκτους κεκλημένον ἀκρωτήριον προσαγορεύεται Πελωρίας. Peloris Dionysio vocatur, ubi de tribus Siciliae promuntoriis:Α᾿χρα δὲ οἱ Πάχυνός τε, Πελωρίς τε Λιλύβητε.Augustori linguâ, seu cuspide in mare excurrit, quam reliqua duo promuntoria. Virg. Aen. l. 3. v. 411.—— Angusti rarescent claustra Pelori.Ovid. Met. l. 15. v. 706.Evincitque fretum, Siculique angusta Pelori.Dixit supra Pelorum Italiae obiectum fuisse. Confirmant id passim auctores. Ovid. Met. l. 5. v. 350.Dextra sub Ausonio manus est subiecta Peloro.Statius l. 1. Sylv. 3. v. 33.Brutia Sicanium circumspicit ora Pelorum.Dionysius Orbis descriptor:Η᾿νεμόεςςα Πελωρὶς, ἐς Αὐσονίην ὁρόωσα.Apollonii Scholiastes ad l. 4. Τῶν τριῶν ἀκρωτηρίων ἀφορᾷ πρὸς Ι᾿ ταλίαν ἡ Πελωρὶς. Hodie Cabo de la torre del faro vocatur. Vide Cluver. de Sic. Ant. l. 1. c. 6. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.